AGNUS Dei

AGNUS Dei
I.
AGNUS Dei
effictus in moneta Ioannis Franciae Regis vide supra. Cuiusmodi monetae, Galliae Regibus olim usitatae, originem arcessit Peirescius, ab insigni hoc vexillorum praecipuo, quô cruce signati contra Albigenses in bello usi. Namque inde Agnus Dei, pro insignibus, toti etiam Franciae Clero, et compluribus Ecclesiis Cathedralibus, ipsique urbi Tolosanae mansit. Sed et Hispaniam suos habuisse Agnos Dei, memorant Covarruvias de Veterum numismatum collatione c. 5. num. 9. et Mariana l. de Ponderibus et Mensuris c. 22.
II.
AGNUS Dei
in Communione Romana precatio dicitur in Missa a Sergio Papa ordinata: quam tamen aliqui antiquiorem faciunt, id solum Sergio tribuentes, quod ter Agnus Dei in Missa proferri voluerit, cum antea semel tantum diceretur. In huius prolatione, omnes, qui sunt in Choro, genua flectunt, etc. Vide Macros Fratres Hierolex. in hac voce, ut et in Genuflexio. Sed et numismata sacra ex cera confecta, in eadem Communione, Agnus Dei vocantur, eo quod Agni figuram, in sumbolum Christi patientis, habent impressam; cuius rei historiam verbis Sirmondi ad Ennodium, sic tradit Car. du Fresne: Mos erat, ut ex cereo Paschali, qui Sabbatô Sanctô conceptis precibus sacratus fuerat, particulae decerperentur, ac populo die Dominicâ post Albas, post S. Communionem distribuerentur, unde suffitum in aedibus suis facerent; vel agros vineasque munirent adversus Daemonum praestigias, aut contra fulgura ac tonitrua. Qui quidem mos olim extra Urbem duntaxat: Romae enim cerei Paschalis vice ceram oleô perfusam benedicebat Archidiaconus, inde particulas in Agnorum effigiem expressas asservabat, populo similiter, die quâ dictum, dividendas. Unde origo postmodum data cereis Agni caelestis imaginibus, quae a Pontificibus ipsis augustiore ritu consecrari coeperunt; ut passim Ordo Rom. Alcuinus de Officiis div. Durandus Ration. l. 6. c. 79. Amalarius, Alii. Chron. Dolense editum a Labeo, A. C. 1306. Clemens PP. V. ---- Agnus Dei magnam copiam consecravit. Et narrat Zucchius in Histor. Mogunt. Gregorium M. Theodelindae Agilulfi Regis uxori bina istiusmodi numismata ---- misisse aurô alligata, quae adhuc in ea civitate conserventur etc. Cum vero antiquitus distribui consueverint, ut Amalarius scribit, infra Octavam Paschae et varie variis temporibus consecrari: hodie Papa primô Pontificatûs sui annô illa benedicit, deinde quôlibet septenniô eôdem ritu defungitur, ad Octavam Paschae. Sacrista tamen, auxiliô Clericorum et Religiosorum ea ante annum praeparat ac Pontifex feriâ tertiâ Paschae indutus amictu, albâ, cingulô, stolâ et mitrâ, aquam benedicit, infundens balsamum et chrisma, dicitque aliquas preces in Ceremoniali descriptas; dein linteô praecinctus, cum Cardinalibus similiter assistentibus, immergit illa in aqua benedicta, ac extracta extendit supra munda mantilia, ut exsiccentur; ubi Papa illis denuo benedicit. Postea in capsis reponuntur et conservantur, usque ad Sabbatum in Albis; quô die, dictô in Missa Agnus Dei, et peractâ communione, Subdiaconus accedit ad ferendum pollubrum his numismatibus refertum, praecedente cruce et ad portam sacelli Pontificii perveniens, altâ voce haec verba intonat: Pater sancte, isti sunt Agni novelli, qui annuntiaverunt vobis Alleluia; modo veniunt ad sontes, repleti sunt charitate, Alleluia. Eadem verba repetit in medio Sacelli et tertio tandem ante solium Pontificis: quae postmodum Papa Cardinalibus primo distribuit, qui intra suas mitras ea recipiunt: Inde donantur Episcopis aliisque Praelatis: quas ceremonias Gregorium M. instituisse narrat Walfridus c. 22. exponit Albinus Flaccus de divin. Offic. Virtutes, quas praefata Ecclesia Romana hisce numismatis cereis tribuit, ea plane sunt, quas Agno illi immaculato, qui tollit peccata Mundi, soli adscribunt sacrae Pandectae; ut ex versibus videre est, quos una cum
tribus Agnus
Dei, Graecorum Imperatori donô misit Urbanus V. ita sonantes:
Balsamus et munda cera cum chrismatis unda
Conficiunt Agnum; quod munus do tibi magnum.
Peccatum frangit, ut Christi sanguis, et angit,
Praegnans servatur simul et partus liberatur.
Dona desert dignis, virtutem destruit ignis,
Portatus munde, de fluctibus eripit undae.
Hinc in sacris solummodo constituti possunt ea tangere, ut habet Azor c. 9. quaest. 31. caque coloribus ornare sub poena excommunicationis, ex Constitut. Gregorii XIII. de anno 1572. prohibetur: uti nec vendere illa licet, Ricciull. Lucubr. Eceles. l. 1. c. 9. etc. Vide Fratres Macros in Hierolex. ut et Car. du Fresne Glossar. Bullis Ethnicorum successisse Baron. ait ad A. C. 58. num. 76. Cum infantibus suis Gentiles bullas ad avertendas faseinationes re turpiculâ consignatas, vel aliis superstitionibus auctas collô suspenderent, ad eas abolendas ---- placuit, superstitione in Religionem mutata, ex eiusmodi sacris ceris bullas confici, quas, Agui Christum reserentis imagine insignitas, geniti in Christo gestarent. Patres vero VI. Concilii Constantinopolitani, Christi imaginem in Agnis sculptam improbârunt, dicentes: Quod sint figurae et umbrae Legis veteris, iubentque ut Agnus Dei humana tantum figurâ repraesentetur. Ubi Caranza, Prohibuerunt Spiritum Sanctum in columba figurari et Magos sub stella et Christum sub veteri agno, sed humanâ formâ. Adiciam hoc unum de vocis priori significatu, quod Alcuinus habet: Sergius PP. instituit, ut tempore confractionis Dominici Corporis, Agnus Dei a Clero et Populo decantetur. Et quod Baronius, postquam ter ut proferretur, institutum esset, ter quoque Miserere mei in fine fuisse additum; donec ob continua schismata et calamitates ediceretur a Iohanne XXII. ut tertiâ et ultimâ vice subiungeretur, dona nobis pacem: veterem tamen in Basilica Lateranensi morem hodieque retineri, in Annalib. Eccles. ad A. C. 701. ex Auctoribus citatis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Agnus Dei — ● Agnus Dei nom masculin invariable (mots latins signifiant agneau de Dieu) Triple invocation de la messe, qui commence par ces mots. Dernière des cinq pièces constituant l ordinaire de la messe. (À l énoncé exécuté par le chantre ou le chœur… …   Encyclopédie Universelle

  • Agnus Dei — Darstellung auf einem romanischen Türsturz von St. Remigius (Ingelheim) Agnus Dei (lat. Lamm Gottes, oder altgriechisch Ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ (Amnòs tou Theou)) ist ein seit ältester Zeit im Christentum verbreitetes Symbol für Jesus Christus. Als… …   Deutsch Wikipedia

  • Agnus dei — Darstellung auf einem romanischen Türsturz von St. Remigius (Ingelheim) Agnus Dei (lat. Lamm Gottes, oder griechisch amnòs tὔ theὔ) ist ein seit ältester Zeit im Christentum verbreitetes Symbol für Jesus Christus. Als Osterlamm, gekennzeichnet… …   Deutsch Wikipedia

  • Agnus Dei — • The name given to certain discs of wax impressed with the figure of a lamb and blessed at stated seasons by the Pope Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Agnus Dei     Agnus Dei   …   Catholic encyclopedia

  • Agnus Dei — is a Latin term meaning Lamb of God , and was originally used to refer to Jesus Christ in his role of the perfect sacrificial offering that atones for the sins of humanity in Christian theology, harkening back to ancient Jewish Temple sacrifices …   Wikipedia

  • Agnus Dei — Agnus Dei. In der katholischen Kirche fängt sich ein lateinisches Gebet mit den Worten an: Agnus Dei, d. h. das Lamm Gottes. Zu Folge der Anfangsworte hat man das ganze Gebet so genannt. – Auch weiht und vertheilt der Papst rund geformte… …   Damen Conversations Lexikon

  • agnus dei — Agnus Dei. ou Agnus. s. m. Le g moüille. C est une cire beniste par le Pape, sur laquelle est imprimée la figure d un agneau ou quelque autre image de pieté. Un bel agnus. on donne des agnus aux petits escoliers qui disent bien leur leçon …   Dictionnaire de l'Académie française

  • Agnus Dei — Ag nus De i [L., lamb of God.] (R. C. Ch.) (a) A figure of a lamb bearing a cross or flag. (b) A cake of wax stamped with such a figure. It is made from the remains of the paschal candles and blessed by the Pope. (c) A triple prayer in the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Agnus Dei — [äg′noos dā′ē΄, ag′nəsdē′ī΄, än′yo͞os΄dma′ē΄; äg′noos dē′ī΄, ag′nəs dē′ī, än′yo͞osdē′ī΄] n. [L, Lamb of God] 1. a representation of Christ as a lamb, often holding a cross or flag 2. R.C.Ch. a) a little wax disk with a lamb pictured on it,… …   English World dictionary

  • Agnus Dei — d.h. Lamm Gottes, wie Johannes der Täufer Christum nannte. Diese Worte werden seit Papst Sergius, also dem 7. Jahrh., von dem Priester in der Messe gesprochen und von dem Chore gesungen. 2. Wächserne Lammbilder, welche aus dem übrig gebliebenen… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Agnus Dei — (Lamm Gottes), 1) (Gotteslämmchen), länglichrunde Platten von weißem Wachs (auch von Oblatenteig u. Silber), auf deren einer Seite ein Lamm mit der Kreuzfahne, auf der andern das Bild eines Heiligen abgedruckt ist, u. die von den übriggebliebenen …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”